- COGNIDIUM
- COGNIDIUMPapiae genus potionis, apud Aegyptios, vel saltem Alexandrinos, in usu. Eius ineminit Gregor. M. l. 6. Ep. 37. ad Eulogium Episc. Alexandr. Suscepi autem benedictionem S. Euangelistae Marci, iuxta breve vestris Epistolis insertum. Sed quia Collatum ac Iuritheum non libenter bibo, praesumens Cognidium requiro, quod in bac urbe, post multa tempora, vestra innotescere transactô annô Sanctitas fecit. Nam nos hîc a negotiatoribus nomen Cognidii et non substantiam comparamus, apud Car. du Fresne, Glossariô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.